monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 31, 10
Sed notandum quod de Thule aliter scripsit Solinus: 'Thule, inquit, ultima, in qua aestivo solstitio, solo de cancri sidere faciente transitum, nox nulla; brumali solstitio perinde nullus dies.' Quod Plinius quoque in libro septimo non praetermisit: 'Ultima, inquiens, omnium quae memorantur Thule, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, Cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus fieri arbitrantur.'